philtrius (philtrius) wrote,
philtrius
philtrius

28 августа 2005 года

Somnia terrent
Non semel hoc idem in somniis viredam; ultima autem nocte iterum vidi. Iter mihi imminet, quod semper et vigilanti est alicui timori, atque non adhuc paratus sum. Omnibus rebus in sarcinam positis intellegere non possum, cuius rei oblitus sim, et sentio aliquid esse. Tesseram altius in sarcinam abscondi (et quam ob rem?), et nunc, ubi opus est, invenire nequeo. Quaerens experrectus sum. Alia nocte, nisi fallor, erat hoc in castris vel in campo, ubi solum pro pavimento erat. Quid haec omnia dicere volunt? An Ille me vocat, Quo vocante haerere nemini licet, et ego in viam non paratus sum?
homerus: Memoriam diei festi Dominae nostrae Ille revocare possit, ne hoc die memor huius viae omnibus calcandae in Ecclesiam ire obliviscaris. — philtrius_2: gratias.
Tags: restituta, somnia
Subscribe

  • * Еще разъ зевая спросонья *

    Тамъ есть и котикъ.

  • Cour de France

    Вотъ, если кому нужно, хорошій сборникъ матеріаловъ о французскомъ дворѣ.

  • Понравилось

    Знаете, что лучше всего говоритъ о «реальной силѣ или слабости национальной экономики»? Не столько «валютный курсъ», сколько градусъ желанія…

  • Post a new comment

    Error

    Anonymous comments are disabled in this journal

    default userpic

    Your IP address will be recorded 

  • 0 comments