philtrius (philtrius) wrote,
philtrius
philtrius

Вернулся

съ экспертнаго семинара по результатамъ Конкурса школьной прессы.
Служебная этика и обѣтъ молчанiя не даютъ мнѣ сообщить о результатахъ больше информацiи, нежели появится на порталѣ. Не хотѣлось бы и описывать нашу внутреннюю кухню (на результатахъ она, впрочемъ, не отразилась, я считаю ихъ болѣе-менѣе адекватными). Но написать я хотѣлъ не объ этомъ.
Юбилей университета, который мы недавно отмѣчали, — на самомъ дѣлѣ не имѣетъ подъ собой никакихъ основанiй. Университетъ гораздо древнѣе — ему не меньше тысячи лѣтъ. Въ доказательство могу сослаться на книгу iезуита Нобальдiя «Путешествiе въ Россiю, Тартарiю, Африку и Австралiю» (Тулуза, 1357 г.), откуда приведу двѣ гравюры:

Ректоръ Московскаго университета архимандритъ Ѳеофанъ вручаетъ хану Тохтамышу почетный дипломъ доктора права honoris causa




Изба-порольня




Кромѣ того, приведемъ письмо, въ которомъ, собственно, и содержится интересующая насъ информацiя (с. 234):
Carolo Magno Imperatori atque regi Nobaldius e Societate Jesu servus nequissimus SPD.
Velim, Rex Magnifice, te certiorem factum iri me, cum interiorem Africae partem atque terrae Australis glacie sub sole contrario obsitam petissem, per Moscoviam iter fecisse ibique multa mirabilia vidisse; quas res diligentius descriptas spero et usui tibi fore, cum sint maximi momenti ac neglectae facile nocere possint, et subridenti vel ridenti aliquid in corporis animique laboribus tuis maximis, quos de civitate curanda strenue susceperis, prodesse.
Credesne, Imperator maxime? quod de ursis per vias ambulantibus legeram aut audieram non solum verissima repperi, verum etiam omni fama maiora. Ursos permultos vidi libertate fruentes nec ulla catena claustrove retentos; hos Moscovitae ut deos colunt ac genuflexione servorum modo salutant. Ursos habent pelle alba praeditos, quod hieme, ut ipsi aiunt, nivis colorem imitantur, nostris multo maiores ac fortiores: elephantos vere croceos vidi, quos tormentis instructos in proeliis semper secum habent. Ipse Moscoviae Magnus Dux Demetrius Tanaicus, in omnibus huius regionis partibus venerabilis, rutilo elephanto ubique vehitur, quam ob rem forum matris urbium, per quod e castello proficiscitur, forum rubrum nuncupatur. <…>
Ne res publica hominum doctorum inopia penitus periret, elegit Magnus Dux virum eruditissimum ex aula sua, Theophanem archimandritam, eique imperavit, ut Academiam omnium artium liberalium in Moscoviae septimontio conderet. Hic Duci parens duas casas exstruxit, unam ad scholas audiendas, alteram ad puniendum: scito neminem in litteris vel artibus discendis studioso Moscovita inertiorem esse, in fugiendis vero celeriorem atque callidiorem. Primae casae scriptoriae nomen dedit (quae lingua vernacula izba-pisal’n’a nominatur), hanc libris atque Platonis imagine exornavit ; alteri quidem casae vapulatoriae (izba-porol’n’a); hic Aristotelis imaginem ac omnia habenarum flagellorumve genera invenies. <…>

UPD. Переводъ.
Tags: ΑΝΕΚΔΟΤΑ
Subscribe
  • Post a new comment

    Error

    Anonymous comments are disabled in this journal

    default userpic

    Your IP address will be recorded 

  • 17 comments